- CHALCITIS Gemma
- CHALCITIS Gemmaab aeris colore nomen accepit, de qua vide Salmas. ubi supra p. 1161. Item lapis, e quo aes coquitur; sicut sideritis, e quo ferrum. Plin. l. 34. c. 12. Chalcitim vocant lapidem, ex quo et ipsum aes coquitur. Distat a cadmia, quod illa super terram ex subdialibus petris caeditur, haec ex obrutis. Item, quod chalcitis friat se statim mollis naturâ, ut videatur lanugo concreta --- Habet autem aeris venas oblongas. Probatur mellei coloris, gracili venarum discursu friabilis nec lapidosa, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.